Dominus noster Jesus Christus ac redemptor omnium in sancto Evangelio clara voce intonuit, dicens: «Vende omnia quae habes, da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo»; et alibi: «Absconde eleemosynam in sinu pauperis; quia sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extingit peccatum.» Igitur ego in Dei nomine
Helingaudus, vir inluster, comes donator, admonet me divina misericordia et compunctio cordis, ut aliquid de rebus meis propriis, quas mihi pius remunerator in hoc seculum habere permisit, ut exinde ipsi Domino munus offerre debeam. Et ideo per hanc paginam donationis dono praefato monasterio
S. Martini, quod est constructum in oppido
Turonis civitatis, ubi pretiosus in corpore requiescit, et ubi
Fredigisus abba esse videtur, vel cuncta congregatio ibidem consistens esse videntur, die noctoque ad ipsum corpus B.
Martini Dei misericordiam deprecantes atque conlaudantes, dono, trado in ipsorum clericorum stipendia, qui secundum canonicam institutionem in sancto ordine sunt constituti, tam pro animabus avi mei
Helingaudi, et aviae meae
Detlanae, et genitore meo
Gauzelmo, et genitrice mea
Hagresindane, quamque et pro me humili peccatore, ut Deus omnipotens de peccatis nostris indulgentiam dignatus sit nobis concedere, hoc est villam meam quae vocatur
Alamannus, quae est constructa in pago
Meldico, in vicaria
Copedinse et
Brociacinse, cum omnibus apendiciis suis, in quocumque pago vel loco in regno domini nostri
Karoli Magni imperatoris esse videtur : in ipsa praedicta villa quae de parte genitoris mei
Gauzelmi jure hereditario mihi legibus in alode obvenit, et nunc mea videtur esse possessio; id est, in ipsa villa, tam ecclesiis una cum domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, farinariis, aquis aquarumve decursibus, adjacentiis, omnia et ex omnibus rem inexquisitam, totum et ad integrum, quantum ad ipsam villam superius nominatam in pago
Meldico eo tempore, sicut supradixi, aspicit, et mea videtur esse possessio, exceptis mancipiis denominatis per numerum CLXXXII. Ea sunt
Moda,
Clementus,
Haregildis [...]
Similiter et in ipso pago aliam villam quae vocatur
Saldova, cum omnibus appendiciis suis in quocumque pago vel loco in regno domni nostri
Karoli magni imperaratoris esse videtur : in ipsa praedicta villa, quae de parte genitoris mei
Gauzelmi jure hereditario mihi legibus in alode obvenit, et nunc mea videtur esse possessio; id est, in ipsa villa tam ecclesiis una cum domibus, aedificiis, accolabus,mancipiis, vineis, silvis, campis, accolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis,pratis, pascuis, adjacentiis, appendiciis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, omnia et ex omnibus totum et ad integrum, rem inexquisitam, quantum ad ipsam villam superius nominatam in pago
Meldico, eo tempore, sicut supradixi, adspicit, et mea videtur esse possessio, exceptis mancipiis denominatis per numerum CXLIIII. Ea sunt
Warherus,
Winelindis,
Ratchis [...]
Etiam et tertiam villam in ipso pago
Meldico, quae vocatur
Ad illum mansum, quae est constructa super fluvium
Mogra, cum omnibus appendiciis suis in quocumque pago vel loco in regno domni nostri
Karoli Magni imperatoris esse videtur : in ipsa praedicta villa, quam de parte genitoris mei
Gauzelmi jure hereditario mihi legibus in alode obvenit, et nunc mea videtur esse possessio; id est, in ipsa villa tam ecclesiis, una cum mansis, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, silvis, pratis, campis, pascuis, farinariis, aquis aquarumve decursibus, adjacentiis, appendiciis, omnia et ex omnibus, rem inexquisitam, totum et ad integrum, quantum ad ipsam villam superius nominatam in ipso pago
Meldico, eo tempore, sicut supradixi, aspicit et mea videtur esse possessio, exceptis mancipiis denominatis per numerum XL.. Ii sunt
Geroinus,
Gertrudis,
Sadregerus, [...]
Et in ipso pago
Meldico alios mansos quos adauximus ad complendum
Cotrabrias super
Alemannis et
Saldova; et ad illum mansum qui dicitur
Ad Ruborem. In
Novencella mansum I, qui fuit
Hunetgario: in
Lunitis illum mansum qui fuit
Plazidono, quem sui infantes tenent; et alium mansum de illo conquisito
Agarolfi presbyteri; et tertium mansum quem
Adalgerus habet; et quartum mansum
Madalveus tenet; et quintum mansum quem
Albericus tenet; et sextum mansum quem
Bertelenus tenet inter
Luniten et
Sauseidum; et septimum et octavum mansos quem
Hadanildis et filia sua
Agla tenent in
Lunite; et mansos duos in
Lunite et
Alemannis, quos tenent
Agnericus et
Teudericus de parte eorum mulierum, et dimidium mansum quem ibi tenent
Winechildis et
Adalgundis, et dimidium quem
Wanadus ibidem tenet inter
Rothardum et
Gherraum, et eorum heredes habent; in
Ruborus mansos duos. habet
Adalberga ibidem dimidium mansum, et illum mansum de
Ranouniic habet tertiam partem in
Ruboro, et
Salomon tertiam partem. Similiter inter
Widradum et
Hugoboldum et
Ingalindem et
Theuthadum et
Wlfadum habent mansum I. In
Wasconia, in vicaria
Brotiacinse,
Wlfegisus habet dimidium mansum in
Brociaco de parte
Nortmandi. Habet ibidem de illo conquisito
Gotboldi mansos VI et dimidium, et illum mansum quem
Sigleboldus habet in
Brociaco per beneficium. Et illum mansum quem
Gerefulcus presbyter et germanus suus habent in
Brociaco, quem genitrix eorum dedit; et illum mansum quem
Altrius habet in
Latciono per beneficium. Et illum mansum quem
Teudaldus habet in
Latciono.
Ratlegius et pater suus habent in
Latciono dimidium mansum. De illis rebus, quas
Isomus dedit
Helingaudo in
Cappiaco mansum I. Et illum mansum quem
Dodo habet in
Baniolis per beneficium, et illam silvam quae est in
Sauscero, et quicquid
Gauzelmus de
Ansegilo ibi comparavit. Sunt in summa mansi XXV integri per diversa loca adauctivi, ut CXCV fierint de donatione
Helingaudi inter istos mansos XXV, et
Saldova cum appendiciis suis, et
Alemanni cum appendciis suis, et ad illum mansum qui dicitur
Ad illum Ruborum. Ista omnia superius nominata, exceptis illis mancipiis per numerum in totum CCCLXVI, quae pro animabus nostris ingenua relaxavi cum omni re inexquisita, sicut supra est insertum, ad ipsum praefatum monasterium in stipendia clericorum qui secundum canonicam institutionem in sancto ordine sunt constituti, per donationis titulum ibidem delegavi, sicut supra commemoravimus, in eleemosyna tam pro animabus avi mei
Helingaudi et aviae meae
Betlanae, et genitore meo
Gauzelmo et genitrice mea
Agresindane, quamque et pro me humili peccatore. Sed et pro usomerito de ratione ipsius monasterii
S. Martini vel vestra, hoc est in villa quae vocatur
Brias in pago
Meldico, in vicaria
Copedinse et
Brociacinse, ut ipsa villa cum omni integritate, vel quicquid ad ipsam villam aspicit, et quicquid per traditionis seu donationis in pago
Vertudinse, et
Cadaloninse, et
Arciacinse, et
Ariasinense, etiam et
Moreninse, ante hos dies ad ipsum casam
S. Martini delegatum fuit, et vestra adhuc est possessio, ea vero ratione, dum ego advivo, ut tam ipsas villas quas vobis dedi, quam et ipsam villam suprascriptam vel denominatam quam mihi datam habetis ad usum beneficii excolendum vel laborandum mihi praestare vel concedere deberitis, dum, Deo auxiliante, advivo:ita ut ab hac die vos, successoresque vestri, pars jam dicti monasterii
S. Martini, ubi ipse pretiosus domnus corpore requiescit, ipsas res quas vobis dedi, in ea vero ratione, sicut supra dixi, habendi, tenendi, et in omnibus juste regendi in stipendia clericorum qui ad ipsum corpus Beati
Martini die noctuque Dei misericordiam deprecantes atque conlaudantes non cessant, in ipsorum clericorum stipendia, qui secundum canonicam institutionem in sancto ordine sunt constituti, sicut supra dixi, liberam et firmissimam habeatis postestatem dominandi. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse, aut aliquis de heredibus aut proheredibus meis, vel quislibet ulla opposita aut emissa persona, qui contra hanc donationem istam, quam in eleemosyna mea vel parentum meorum spontanea voluntate in stipendia clericorum fieri et adfirmari rogavi, venire voluerit, aut eam infringere conaverit, aut de ipsis stipendiis clericorum, vel de ipsis rebus quas in illorum nomen condonavimus aliquid inde abstrahere aut minuere voluerit, cum Chrsito filio Dei, cui omne judicium traditum est ab omnipotenti Deo Patre in resurrectionis novissima die, ab ipso Filio Dei, qui est verus et unus Deus, sit adjudicatus et condemnatus in ignem aeternum qui praeparatus est diabolo et angelis ejus, et ab ipsa divina voce separatus sit ab omni consortio sanctorum atque justorum, qui a dextris ejus erunt congregati. Et insuper inferat una cum distringente fisco partibus monasterii auri libras C., argenti pondera L. coactus exsolvat, et quod repetit nullatenus valeat vindicare; sed praesens donatioista a me facta in stipendia clericorum, Deo auxiliante, firma et inviolata valeat perdurare, et in seculum seculi inlaesa permanere. Actum fuit in illo mansionile,
in anno XIII imperii domini
Karoli in
Romania, et anno XLVI regni ejus in
Francia.
Ego enim
Helingaudus in Christi nomine hanc donationem a me factam fieri et firmare rogavi. Signi
Adaleo vicario. Signi
Suroardo. Signi
Odilelmo. Sig.
Belegrimo. Sig.
Abbone. Sig.
Winardo. Signi
Witgero. Signi
Hildefrido. Sig.
Wileghiso. Signi
Erinleno decano. Signi
Germodo decano. Signi
Adalgaudo. Signi
Dadilone. Signi
Daflobe. Signi
Benedicto. Sig.
Ermenghiso. Sig.
Adafrido. Signi
Hardoino. Signi
Hildrico. Signi
Wadardo. Signi
Gectargo. Sig.
Rothgrimo. Sig.
Teutboldo. Signi
Pepetuo. Signi
Bertorio. Signi
Waldulfo. Signi
Wineberto. Sig.
Drogone. Sig.
Bernoldo. Signi
Hongrico. Signi
Aglulfo. Signi
Odalrico. Signi
Hriguo. Signi
Benedicto. Signi
Teoderico. Sig.
Ragambaldo. Sig.
Erghilone. Sig.
Theutgrimo. Signi
Angalado. Sig.
Beringero. Sig.
Ragamberto. Signi
Angaloha. Signi
Rothardo. Signi
Gerfrido. Signi
Herreboldo. Sig.
Isinithardo. Sig.
Haldegaro. Signi
Rothfredo subdiacono. Signi
Johel. Signi
Agrardo. Signi
Idero. Signi
Sereno.
Ego enim in Dei nomine,
Hagroardus amanuensis, rogante
Helingaudo, hanc donationem scripsi et subscripsi.